Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
  2. sacramentorum. convallem ruris aviti
  3. improbus aut campum mihi si vicinus ademit
  4. et sacrum effodit medio de limite saxum,
  5. quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
  6. debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
  7. vana supervacui dicens chirographa ligni,
  8. expectandus erit qui lites inchoet annus
  9. totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
  10. taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
  11. sternuntur, iam facundo ponente lacernas
  12. Caedicio et Fusco iam micturiente parati
  13. digredimur, lentaque fori pugnamus harena,