Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  2. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
  3. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
  4. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
  5. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  6. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  7. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,
  8. et quibus illorum poterant ignoscere manes,