Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
  2. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  3. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
  4. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
  5. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
  6. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  7. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  8. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,
  9. et quibus illorum poterant ignoscere manes,
  10. quorum corporibus vescebantur? melius nos
  11. Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
  12. pro vita facienda putant; sed Cantaber unde