Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
  2. extremi, longae dira obsidionis egestas:
  3. huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
  4. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  5. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
  6. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
  7. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
  8. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  9. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  10. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,