Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
  2. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
  3. produxere animas, sed res diversa, sed illic
  4. fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
  5. extremi, longae dira obsidionis egestas:
  6. huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
  7. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  8. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
  9. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis