Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sufficeret, totum corrosis ossibus edit
  2. victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
  3. aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
  4. expectare focos, contenta cadavere crudo.
  5. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
  6. quem summa caeli raptum de parte Prometheus
  7. donavit terris; elemento gratulor, et te
  8. exultare reor. sed qui mordere cadaver
  9. sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
  10. nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
  11. prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
  12. qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
  13. per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
  14. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
  15. produxere animas, sed res diversa, sed illic
  16. fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
  17. extremi, longae dira obsidionis egestas:
  18. huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
  19. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  20. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid