Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. terra malos homines nunc educat atque pusillos;
  2. ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.
  3. A deverticulo repetatur fabula, postquam
  4. subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
  5. audet et infestis pugnam instaurare sagittis,
  6. terga fugae[*](fugae POT: fuga Ψ. The correct reading instantibus Ombis is preserved by O only.) celeri praestant instantibus Ombis
  7. qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae,
  8. labitur hic quidam nimia formidine cursum
  9. praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum
  10. frusta et particulas, ut multis mortuus unus
  11. sufficeret, totum corrosis ossibus edit
  12. victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
  13. aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
  14. expectare focos, contenta cadavere crudo.
  15. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,