Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dein clamore pari concurritur, et vice teli
  2. saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
  3. vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
  4. integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
  5. dimidios, alias facies et hiantia ruptis
  6. Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
  7. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
  8. exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
  9. et sane quo tot rixantis milia turbae,
  10. si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
  11. saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
  12. incipiunt torquere, domestica seditioni
  13. tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
  14. vel quo Tydides percussit pondere coxam