Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. odit uterque locus, cum solos credat habendos
  2. esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
  3. alterius populi rapienda occasio cunctis
  4. visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
  5. laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
  6. sentirent positis ad templa et compita mensis
  7. pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
  8. septimus interdum sol invenit, horrida sane
  9. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  10. barbara famoso non cedit turba Canopo.
  11. adde quod et facilis victoria de madidis et
  12. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum