Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  2. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  3. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  4. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  5. sortiti ingenium divinorumque capaces
  6. atque exercendis pariendisque artibus apti
  7. sensum a caelesti demissum traximus arce,
  8. cuius egent prona et terram spectantia. mundi
  9. principio indulsit communis conditor illis
  10. tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos