Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  2. et similes ira atque fames, mollissima corda
  3. humano generi dare se natura fatetur,
  4. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  5. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  6. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  7. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  8. ora puellares faciunt incerta capilli.
  9. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  10. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  11. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  12. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  13. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  14. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  15. sortiti ingenium divinorumque capaces