Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  2. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  3. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  4. et similes ira atque fames, mollissima corda
  5. humano generi dare se natura fatetur,
  6. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  7. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  8. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  9. circumscriptorem, cuius manantia fletu