Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
  2. arma coegerunt tam detestabile monstrum
  3. audere? anne aliam terra Memphitide sicca
  4. invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
  5. qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
  6. Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
  7. hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
  8. parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
  9. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  10. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  11. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  12. et similes ira atque fames, mollissima corda
  13. humano generi dare se natura fatetur,
  14. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  15. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  16. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  17. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  18. ora puellares faciunt incerta capilli.
  19. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  20. virginis occurrit vel terra clauditur infans