Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
  2. Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
  3. de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
  4. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
  5. virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
  6. tale quid excusat: Maeotide saevior ara
  7. Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
  8. inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
  9. digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil