Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
  2. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
  3. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  4. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  5. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,
  6. et quibus illorum poterant ignoscere manes,
  7. quorum corporibus vescebantur? melius nos
  8. Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
  9. pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
  10. Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
  11. nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
  12. Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
  13. de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
  14. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
  15. virtute atque fide sed maior clade Zacynthos