Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
- dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
- fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
- partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
- dum meliore novas attollit marmore villas.
- Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
- nil praeter nubes et caeli numen adorant,
- nec distare putant humana carne suillam,
- qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
- Romanas autem soliti contemnere leges
- Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
- tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,
- non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
- quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
- sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
- ignava et partem vitae non attigit ullam.
- Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
- inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
- fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
- cum sit triste habitu vultuque et veste severum,