Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
  2. Aedificator erat Cretonius et modo curvo
  3. litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
  4. nunc Praenestinis in montibus alta parabat
  5. culmina villarum graecis longeque petitis
  6. marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
  7. ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
  8. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
  9. fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
  10. partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
  11. dum meliore novas attollit marmore villas.
  12. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
  13. nil praeter nubes et caeli numen adorant,