Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
  2. hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
  3. pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
  4. sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
  5. in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
  6. ponitur: inde autem cum se matura levavit
  7. progenies, stimulante fame festinat ad illam
  8. quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
  9. Aedificator erat Cretonius et modo curvo
  10. litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
  11. nunc Praenestinis in montibus alta parabat
  12. culmina villarum graecis longeque petitis
  13. marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
  14. ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
  15. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
  16. fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
  17. partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
  18. dum meliore novas attollit marmore villas.
  19. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
  20. nil praeter nubes et caeli numen adorant,