Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vultur iumento et canibus crucibusque relictis
  2. ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
  3. hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
  4. pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
  5. sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
  6. in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
  7. ponitur: inde autem cum se matura levavit
  8. progenies, stimulante fame festinat ad illam