Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  2. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  3. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
  4. si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,
  5. utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
  6. plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
  7. moribus instituas. serpente ciconia pullos
  8. nutrit et inventa per devia rura lacerta:
  9. illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
  10. vultur iumento et canibus crucibusque relictis
  11. ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
  12. hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se