Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. semodio scobis haec emendat servulus unus:
  2. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  3. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  4. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
  5. si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,
  6. utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
  7. plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
  8. moribus instituas. serpente ciconia pullos
  9. nutrit et inventa per devia rura lacerta:
  10. illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
  11. vultur iumento et canibus crucibusque relictis
  12. ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
  13. hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
  14. pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
  15. sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
  16. in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
  17. ponitur: inde autem cum se matura levavit
  18. progenies, stimulante fame festinat ad illam
  19. quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
  20. Aedificator erat Cretonius et modo curvo