Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
  2. ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
  3. arida cum tota descendat aranea tela;
  4. hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
  5. vox domini furit instantis virgamque tenentis.
  6. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
  7. atria displiceant oculis venientis amici,
  8. ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
  9. semodio scobis haec emendat servulus unus:
  10. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  11. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  12. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
  13. si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,