Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
  2. quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
  3. sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
  4. nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
  5. intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae
  6. lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
  7. maxima debetur puero reverentia, siquid
  8. turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
  9. sed peccaturo obstet tibi filius infans.
  10. nam siquid dignum censoris fecerit ira
  11. quandoque et similem tibi se non corpore tantum
  12. nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
  13. omnia deterius tua per vestigia peccet,
  14. corripies nimirum et castigabis acerbo
  15. clamore ac post haec tabulas mutare parabis.