Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum subeant animos auctoribus, unus et alter
  2. forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
  3. et meliore luto finxit praecordia Titan,
  4. sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
  5. et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
  6. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
  7. una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
  8. ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
  9. turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
  10. quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
  11. sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
  12. nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
  13. intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae