Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,
  2. haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
  3. sume duos equites, fac tertia quadringenta
  4. si nondum inplevi gremium, si panditur ultra,
  5. nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
  6. sufficient animo nec divitiae Narcissi,
  7. indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
  8. paruit imperiis uxorem occidere iussus.
  1. Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
  2. Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
  3. pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;
  4. effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
  5. dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
  6. atque vetus Thebe centum iacet obruta portis,