Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nos facimus, Fortuna, deam[*](The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.). Mensura tamen quae
  2. sufficiat census, siquis me consulat, edam:
  3. in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
  4. quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
  5. quantum Socratici ceperunt ante penates;
  6. numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,
  7. acribus exemplis videor te eludere? misce
  8. ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
  9. bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,
  10. haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
  11. sume duos equites, fac tertia quadringenta
  12. si nondum inplevi gremium, si panditur ultra,
  13. nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
  14. sufficient animo nec divitiae Narcissi,
  15. indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
  16. paruit imperiis uxorem occidere iussus.
  1. Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
  2. Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
  3. pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;
  4. effigies sacri nitet aurea cercopitheci,