Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. numen habes, si sit prudentia: nos te,
  2. nos facimus, Fortuna, deam[*](The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.). Mensura tamen quae
  3. sufficiat census, siquis me consulat, edam:
  4. in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
  5. quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
  6. quantum Socratici ceperunt ante penates;
  7. numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,
  8. acribus exemplis videor te eludere? misce
  9. ergo aliquid nostris de moribus, effice summam