Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sic natura iubet: velocius et citius nos
  2. corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
  3. cum subeant animos auctoribus, unus et alter
  4. forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
  5. et meliore luto finxit praecordia Titan,
  6. sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
  7. et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
  8. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
  9. una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
  10. ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis