Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. non ardent cynici; si fregeris, altera fiet
  2. cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit.
  3. sensit Alexander, testa cum vidit in illa
  4. magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
  5. nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
  6. passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum
  7. numen habes, si sit prudentia: nos te,
  8. nos facimus, Fortuna, deam[*](The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.). Mensura tamen quae