Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed cuius votis modo non suffecerat aurum
  2. quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena,
  3. frigida sufficient velantes inguina panni
  4. exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
  5. dum rogat et picta se tempestate tuetur.
  6. Tantis parta malis cura maiore metuque
  7. servantur: misera est magni custodia census,
  8. dispositis praedives amis vigilare cohortem
  9. servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
  10. electro signisque suis Phrygiaque columna
  11. atque ebore et lata testudine, dolia nudi
  12. non ardent cynici; si fregeris, altera fiet
  13. cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit.
  14. sensit Alexander, testa cum vidit in illa
  15. magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
  16. nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
  17. passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum
  18. numen habes, si sit prudentia: nos te,
  19. nos facimus, Fortuna, deam[*](The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.). Mensura tamen quae
  20. sufficiat census, siquis me consulat, edam: