Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. non potuit servare suas. ergo omnia Florae
  2. et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
  3. tanto maiores humana negotia ludi.
  4. an magis oblectant animum iactata petauro
  5. corpora quique solet rectum descendere funem,
  6. quam tu, Corycia semper qui puppe moraris,
  7. atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
  8. perditus ac vilis[*](ac vilis P etc.: a siculis Ψ: ac similis conjecture Housman: assiculis Büch. (1910).) sacci mercator olentis,