Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
  2. flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
  3. nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
  4. in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,
  5. nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
  6. expectare colus; morieris stamine nondum
  7. abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,
  8. iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
  9. ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
  10. composuit; si vis aliam decerpere ficum
  11. atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
  12. sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’
  13. Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
  14. nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,