Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. in quorum sulcis legiones dentibus anguis
  2. cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
  3. continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
  4. ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
  5. flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
  6. nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
  7. in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,
  8. nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
  9. expectare colus; morieris stamine nondum
  10. abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,
  11. iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
  12. ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
  13. composuit; si vis aliam decerpere ficum