Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
- per somnum digitis! nam quae terraque marique
- adquirenda putas, brevior via conteret illi;
- nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
- mandavi,” dices olim,
nec talia suasi.
- mentis causa malae tamen est et origo penes te.
- nam quisquis magni census praecepit amorem
- et laevo monitu pueros producit avaros