Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. maturae[*](maturaequinque Rupertii: naturae PΨ.) mala nequitiae, cum pectere barbam
  2. coeperit et longae mucronem admittere cultri,
  3. falsus erit testis, vendet periuria summa
  4. exigua et Cereris tangens aramque pedemque,
  5. elatam iam crede nurum, si limina vestra
  6. mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
  7. per somnum digitis! nam quae terraque marique
  8. adquirenda putas, brevior via conteret illi;
  9. nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
  10. mandavi,” dices olim,
    nec talia suasi.
  11. mentis causa malae tamen est et origo penes te.
  12. nam quisquis magni census praecepit amorem
  13. et laevo monitu pueros producit avaros
  14. et qui per fraudes patrimonia conduplicari[*](*y omits; Ruperti delete)