Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. discipulum, securus abi: vincens ut Aiax
  2. praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles,
  3. parcendum est teneris, nondum implevere medullas
  4. maturae[*](maturaequinque Rupertii: naturae PΨ.) mala nequitiae, cum pectere barbam
  5. coeperit et longae mucronem admittere cultri,
  6. falsus erit testis, vendet periuria summa
  7. exigua et Cereris tangens aramque pedemque,
  8. elatam iam crede nurum, si limina vestra
  9. mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
  10. per somnum digitis! nam quae terraque marique
  11. adquirenda putas, brevior via conteret illi;
  12. nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
  13. mandavi,” dices olim,
    nec talia suasi.
  14. mentis causa malae tamen est et origo penes te.
  15. nam quisquis magni census praecepit amorem
  16. et laevo monitu pueros producit avaros
  17. et qui per fraudes patrimonia conduplicari[*](*y omits; Ruperti delete)
  18. dat libertatem et totas effundit habenas
  19. curriculo, quem si revoces, subsistere nescit
  20. et te contempto rapitur metisque relictis.