Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
  2. ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
  3. sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
  4. inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
  5. mox adquirendi docet insatiabile votum.
  6. servorum ventres modio castigat iniquo
  7. ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
  8. mucida caerulei panis consumere frusta,
  9. hesternum solitus medio servare minutal
  10. Septembri nec non differre in tempora cenae