Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
  2. quo loquor egregium populus putat adquirendi
  3. artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,
  4. sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
  5. incude adsidua semperque ardente camino.
  6. Et pater ergo animi felices credit avaros;
  7. qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
  8. pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
  9. ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
  10. sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
  11. inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
  12. mox adquirendi docet insatiabile votum.
  13. servorum ventres modio castigat iniquo
  14. ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam