Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
  2. inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
  3. fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
  4. cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
  5. nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
  6. tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
  7. certa magis quam si fortunas[*](PFGU have fortuna, other MSS. fortunas: Büch. (1910) reads a fortuna.) servet easdem
  8. Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
  9. quo loquor egregium populus putat adquirendi
  10. artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,
  11. sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
  12. incude adsidua semperque ardente camino.
  13. Et pater ergo animi felices credit avaros;
  14. qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
  15. pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
  16. ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
  17. sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
  18. inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
  19. mox adquirendi docet insatiabile votum.
  20. servorum ventres modio castigat iniquo