Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Archigene; quid enim velocis gloria plantae
  2. praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
  3. ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
  4. si curant igitur cunctos punire nocentes,
  5. quando ad me venient? sed et exorabile numen
  6. fortasseexperiar, solet his ignoscere, multi
  7. committunt eadem diverso crimina fato:
  8. ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’
  9. Sic animum dirae trepidum formidine culpae
  10. confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem
  11. praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus,
  12. nam cum magna malae superest audacia causae,
  13. creditur a multis fiducia, mimum agit ille,
  14. urbani qualem fugitivus scurra Catulli: