Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
  2. Archigene; quid enim velocis gloria plantae
  3. praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
  4. ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
  5. si curant igitur cunctos punire nocentes,
  6. quando ad me venient? sed et exorabile numen
  7. fortasseexperiar, solet his ignoscere, multi
  8. committunt eadem diverso crimina fato:
  9. ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’