Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si mortalis idem nemo sciat! aspice quanta
  2. voce neget, quae sit ficti constantia vultus:
  3. per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
  4. et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
  5. per calamos venatricis pharetramque puellae
  6. perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
  7. addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
  8. quidquid habent telorum armamentaria caeli.
  9. si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘nati
  10. sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’
  11. Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
  12. et nullo credant mundum rectore moveri
  13. natura volvente vices et lucis et anni,
  14. atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt,
  15. est alius metuens ne crimen poena sequatur;
  16. hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
  17. ‘decernat quodcumque volet de corpore nostro
  18. Isis et irato feriat mea lumina sistro,
  19. dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,
  20. et phthisis et vomicae putres et dimidium crus