Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. examenque apium longa consederit uva
  2. culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
  3. gurgitibus mitis et lactis vertice torrens.
  4. Intercepta decem quereris sestertia fraude
  5. sacrilega. quid si bis centum perdidit alter
  6. hoc arcana modo? maiorem tertius illa
  7. summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?
  8. tam facile et pronum est superos contemnere testes,
  9. si mortalis idem nemo sciat! aspice quanta
  10. voce neget, quae sit ficti constantia vultus:
  11. per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
  12. et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
  13. per calamos venatricis pharetramque puellae
  14. perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
  15. addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
  16. quidquid habent telorum armamentaria caeli.
  17. si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘nati
  18. sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’
  19. Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
  20. et nullo credant mundum rectore moveri