Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- exulibus magnis, poena gaudebis amara
- nominis invisi, tandemque fatebere laetus
- nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
- Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
- et quod maiorum vitia sequiturque minores[*](Büch. (1910) inserts within brackets this line found in Ψ between 14.1 and 14.2: . AG read vitio for vitia.)
- et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
- quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes,
- si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres