Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
- nec iactare iugum vita didicere magistra,
- quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
- perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
- quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
- rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
- Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
- nona[*](nona. So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc.) aetas agitur peioraque saecula ferri
- temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
- nomen et a nullo posuit natura metallo.