Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit
  2. sexaginta annos Fonteio consule natus?
  3. an nihil in melius tot rerum proficis[*](proficit P: proficis Ψ and Housman.) usu?
  4. Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
  5. victrix fortunae sapientia; ducimus autem
  6. hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
  7. nec iactare iugum vita didicere magistra,
  8. quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
  9. perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
  10. quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
  11. rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
  12. Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
  13. nona[*](nona. So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc.) aetas agitur peioraque saecula ferri
  14. temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
  15. nomen et a nullo posuit natura metallo.
  16. nos hominum divumque fidem clamore demus
  17. quanto Facsidium laudat vocalis agentem
  18. sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis
  19. quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
  20. quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum