Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
  2. depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit
  3. sexaginta annos Fonteio consule natus?
  4. an nihil in melius tot rerum proficis[*](proficit P: proficis Ψ and Housman.) usu?
  5. Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
  6. victrix fortunae sapientia; ducimus autem
  7. hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
  8. nec iactare iugum vita didicere magistra,