Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  2. confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
  3. pocula adorandae robiginis et populorum
  4. dona vel antiquo positas a rege coronas;
  5. haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
  6. radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
  7. Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
  8. an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
  9. confer et artifices mercatoremque veneni,
  10. et deducendum corio bovis in mare, cum quo
  11. clauditur adversis innoxia simia fatis,
  12. haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
  13. usque a lucifero donec lux occidat audit?
  14. humani generis mores tibi nosse volenti
  15. sufficit una domus: paucos consume dies et
  16. dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
  17. quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis
  18. in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
  19. caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
  20. caesariem et madido torquentem cornua cirro?