Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. particulam vix ferre potes spumantibus ardens
  2. visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
  3. depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit
  4. sexaginta annos Fonteio consule natus?
  5. an nihil in melius tot rerum proficis[*](proficit P: proficis Ψ and Housman.) usu?
  6. Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
  7. victrix fortunae sapientia; ducimus autem
  8. hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
  9. nec iactare iugum vita didicere magistra,
  10. quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
  11. perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
  12. quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
  13. rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
  14. Thebarum portae vel divitis ostia Nili.