Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. arguit ipsorum quos littera geminaque princeps
  2. sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
  3. ten, o delicias! extra communia censes
  4. ponendum, quia tu gallinae filius albae,
  5. nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
  6. rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
  7. si flectas oculos maiora ad crimina, confer
  8. conductum latronem, incendia sulpure coepta
  9. atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  10. confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
  11. pocula adorandae robiginis et populorum
  12. dona vel antiquo positas a rege coronas;